Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.33.1 Cic. Fam. 10.33.2 (English) >>Cic. Fam. 10.33.5

10.33.1 S. v. h. e. e. q. v. quo tardius certior fierem de proeliis apud Mutinam factis Lepidus effecit, qui meos tabellarios novem dies retinuit ; tametsi tantam calamitatem rei p. quam tardissime audire optandum est, sed illis, qui prodesse nihil possunt neque mederi. atque utinam eodem s. c., quo Plancum et Lepidum in Italiam arcessistis me quoque iussissetis venire! profecto non accepisset res p. hoc vulnus. quo si qui laetantur in praesentia, quia videntur et duces et veterani Caesaris partium interisse, tamen postmodo necesse est doleant, cum vastitatem Italiae respexerint ; nam et robur et suboles militum interiit, si quidem quae nuntiantur ulla ex parte vera sunt. 10.33.2 neque ego non videbam quanto usui rei p. essem futurus, si ad Lepidum venissem ; omnem enim cunctationem eius discussissem, praesertim adiutore Planco ; sed scribenti ad me eius modi litteras quas leges et contionibus videlicet, quas Narbone habuisse dicitur, similis palparer necesse erat, si vellem commeatus per provinciam eius iter faciens habere. praeterea verebar ne, si ante quam ego incepta perficerem proelium confectum esset, pium consilium meum raperent in contrariam partem obtrectatores mei propter amicitiam, quae mihi cum Antonio non maior tamen quam Planco fuit

10.33.3 itaque a Gadibus mense Aprili binis tabellariis in duas navis impositis et tibi et consulibus et Octaviano scripsi ut me faceretis certiorem quonam modo Nurimum possem prodesse rei p. sed, ut rationem ineo, quo die proelium Pansa commisit, eodem a Gadibus naves profectae sunt nulla enim post hiemem fuit ante eam diem navigatio. et ego me hercules longe remotus ab omni suspicione futuri civilis tumultus penitus in Lusitania legiones in hibernis conlocaram. ita porro festinavit uterque confligere, tamquam nihil peius timerent quam ne sine maximo rei p. detrimento bellum componeretur. sed si properandum fuit, nihil non summi ducis consilio gessisse Hirtium video.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.33.1 Cic. Fam. 10.33.2 (English) >>Cic. Fam. 10.33.5

Powered by PhiloLogic